Liber Genesis*

Caput 19: Versus 24

Igitur Dominus pluit super Sodomam,etc.GREG.Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa poena discerent quod injusto desiderio fecissent.STRAB.Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitae vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.
(* Traductions européennes)